monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2 > sectio 4 > sectio 31 > sectio 6 > sectio 18 > uwbM.p.th.f.68.50 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 0, 2
Cui solertissime responderunt Eusebius Caesariensis Episcopus tribus voluminibus, id est, octavo decimo, et nono decimo, et vicesimo; Apollinarius quoque uno grandi libro, hoc est, vicesimo sexto, et ante hos ex parte Methodius. Verum quia nobis propositum est, non adversarii calumniis respondere, quae longo sermone indigent: sed ea quae a propheta dicta sunt nostris disserere, id est, Christianis, illud in praefatione commoneo, nullum prophetarum tam aperte dixisse de Christo.